라틴어 문장 검색

nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:1)
adnuere te video, nota enim tibi sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:7)
Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:2)
atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:4)
et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus abstinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 194:1)
" Adnuit Silus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:8)
" Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:10)
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:2)
Itaque si Cyrus ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res (ea enim est, ut dixi antea, publica) non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum regeretur unius nutu ac modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:2)
Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:9)
Nam ea, quae est media et nona, tellus, neque movetur et infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:12)
quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 78:9)
an mihi nutus tuus non faceret fidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:2)
adnueram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 44 2:6)
ut audeant dicere, tune contra Caesaris nutum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION