라틴어 문장 검색

tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
dividatur medium lineae descriptae et, cum divisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quarta parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장21)
] obliqva luce fenestras quae ex obliquo lumen infundunt, ut in horreis videmus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2985)
nam 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentius limis oculis dicit, id est obliquis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12011)
Et hinc patet compositio vis directae AD ex viribus quibusvis obliquis AB & BD, & vicissim resolutio vis cujusvis directae AD in obliquas quascunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:1)
Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 23:1)
sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos iam non ira subit, sed leti nuntius horror, arma tamen, frustra superos Triviamque precatus, molitur pallens et surdos expedit arcus, iamque instat telis et utramque obliquus in ulnam cornua contingit mucrone et pectora nervo, cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis fertur in adversum nervique obliqua sonori vincla secat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권372)

SEARCH

MENU NAVIGATION