라틴어 문장 검색

Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:2)
Optima ciuilis belli defensio obliuio est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.28)
veniet invisum Scelus suumque lambens sanguinem Impietas ferox Errorque et in se semper armatus Furor - hoc hoc ministro noster utatur dolor.
(세네카, Hercules Furens 1:48)
saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
(세네카, 옥타비아 6:18)
Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:10)
promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:5)
non hic impietas, nec hanc puellam donat mortibus ambitus procorum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae3)
"quod denique huiusmodi est, ut semel visum advenis multis patriae oblivionem saepe persuadeat."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:13)
facessat haec a bonis moribus impietatis opinio et a candore suo vera caritas naevum tam miserae suspicionis eliminet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:2)
hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici31)
"quae tanta oblivio luctus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권300)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
Civilis belli oblivio defensio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C8)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION