라틴어 문장 검색

Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:2)
ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae laudanda sunt, obruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 116:3)
" Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:12)
a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:2)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:1)
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:2)
firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:5)
Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:4)
nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:7)
qui, cum Achivi coepissent . inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, Solvere imperat secundo rumore adversaque avi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:3)
Ex quo factum, ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 118:5)
qui, cum Achivi coepissent inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, solvere imperat secundo rumore adversaque avi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:3)
ex quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 118:5)
Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION