라틴어 문장 검색

ausaque tum primum tenebris emergere pulsis Hesperia, ut secum iunxisse pericula vidit Augustum, tantoque sui stetit obside fati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:113)
neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem8)
illi terribilis, quibus otia vendere semper mos erat et foeda requiem mercede pacisci, natis obsidibus pacem tam supplice vultu captivoque rogant, quam si post terga revincti Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:114)
revocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neve obses Gallis traderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장2)
Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit, subscribente Romano Hispone:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장1)
is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 1장2)
Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장1)
et erat isdem regionibus Cutius Lupus quaestor, cui provincia vetere ex more calles evenerant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 27장3)
at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장6)
illum primum Romae ortum nec obsidem, sed civem ire externum ad imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장5)
et natio Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam infensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a Corbulone descriptos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장3)
postquam adolevit, sectator quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum humanum et audita est vox 'tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro consule venies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장2)
sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장7)
sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장14)
ideo regum obsides liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum moribus adsuefactus rex melior adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION