라틴어 문장 검색

conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos qui aderant, ut potius quam extorti morerentur, arma secum caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 286:1)
id modo petierunt ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:1)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 30:1)
is adeo * inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 281)
neque quicquam meliust mihi, ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram longam, laqueo collum quando obstrinxero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 130)
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 435)
Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 330)
Nihil agit, collum obstringe homini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 361)
Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION