라틴어 문장 검색

et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 183:1)
nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 441:1)
et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 176:2)
VICTORIAE nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 2:1)
tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 236:1)
Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말1)
Non minus cum animadvertissem distentam occupationibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere possent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말12)
Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 41:1)
Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contempseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION