라틴어 문장 검색

Fides et Dei inquisitio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 62:1)
Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius his tuis occupationibus conligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 7:1)
quod tempus non tam stilo quam inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 2:2)
nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe , ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 5:1)
itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:1)
Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:3)
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Si potes, subduc te istis occupationibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:4)
Seneca Lucilio suo salutem Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 221)
Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:2)
simulant occupationes et augent et ipsi se occupant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:1)
Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:1)
Numquam enim non succedent occupationes novae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION