라틴어 문장 검색

Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:1)
Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:5)
Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:1)
Solet etiam interdum ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:4)
itemque habere pus album, leue, non foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:4)
Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:5)
Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:2)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:2)
291, 5 Humorem quidem vel inciso codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1610)
Mulierculae aiunt ex pravo quodam odore quem aliquis ab ore efflat se noscere hominem febricitare Targa idque recte.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).473)
104, 24 quodlibet aliud [haec enim cum comburentur odorem foedum movent], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).527)
Atque in partes quoque humor erumpit, ut in oculos, auresque:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 67:4)
Vere autem maxime, quaecumque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 6:1)
Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION