라틴어 문장 검색

ni mirum, quia terra locis ex ordine certis lumine privatur solis qua cumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti videatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:10)
nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso graviter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:10)
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum> vox optunditur atque auris confusa penetrat et sonitum potius quam verba audire videmur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:8)
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, illi, cui suave est, levissima corpora debent contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:16)
fit prius ad sensum [ut] quae corpora conveniebant nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:19)
deinde videre licet maioribus esse creatum principiis quam vox, quoniam per saxea saepta non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:12)
quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:3)
hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum veris convincere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:15)
praeterea tum rarescit quoque corpus et aër, scilicet ut debet qui semper mobilis extat, per patefacta venit penetratque foramina largus, et dispargitur ad partis ita quasque minutas corporis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:9)
denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, adfigunt avide corpus iunguntque salivas oris et inspirant pressantes dentibus ora, ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:14)
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:11)
Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:1)
aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:3)
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
Quod superest, quoniam magni per caerula mundi qua fieri quicquid posset ratione resolvi, solis uti varios cursus lunaeque meatus noscere possemus quae vis et causa cieret, quove modo [possent] offecto lumine obire et neque opinantis tenebris obducere terras, cum quasi conivent et aperto lumine rursum omnia convisunt clara loca candida luce, nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae arva, novo fetu quid primum in luminis oras tollere et incertis crerint committere ventis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION