라틴어 문장 검색

hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
accipit ab hoc auras quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso lassas et infractas.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:4)
Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 5:1)
Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 4:1)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
onerat te quaesturae tuae fama, quam ex Bithynia optimam revexisti;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:3)
onerat testimonium principis;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:4)
onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:5)
Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam, cui gratias ago, assiduitate et copia turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 2:1)
TRAIANUS PLINIO Si instructio novi balinei oneratura vires Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid ideo aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias erogationes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 241)
Iuliopolitanis succurrendum eodem modo putaverimus, onerabimus nos exemplo;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 1:1)
Prima bidente vides oneratos arva colentes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1312)
sed tamen et tauri cervix oneratur aratro, frenaque magnanimi dente teruntur equi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:14)
ibunt ante duces onerati colla catenis, ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:142)
vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION