라틴어 문장 검색

post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum Exhausit munus, totum diffunditur, in quo Se probat et quantum possit metitur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:9)
Accedit Fauor in dotem, ne tanta priorum Munera perfecte perdant preconia laudis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:10)
Hiis fauet ergo Fauor, donans ut dona placere Possint et celeri perfiat tot munera Fama.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:11)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
Non minor in donis Racio succedit et omne Diffundit munus, nunc primum prodiga donis, Iampridem que parca fuit jam parcere dono Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:1)
Diuidat a falso uerum, secernat honestum A turpi, uicium fugiens, sectator honesti, Promittat raro, det crebrius, immo petentem Munere preueniat nec sit res empta rogatu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:4)
Si quid promittat, promissum munus adequet Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:5)
Promissum comittetur opus, ne tarda sequantur Munera, ne doni merito dantisque fauori Detractet, donum minuat dilacio dantis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:6)
Post Racionis opes et tantum munus, Honestas Thesaurum reserat proprium iuuenemque suarum Custodem decernit opum, deponit in illo Quidquid habet, ius omne boni transfundit in illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:1)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Succedit Logice uirtus arguta, nec alget Munere pigmeo, uerum contendit in illo Spargere diuicias et dandi laxat habenas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:1)
Musica diuicias aperit, sua munera multo Plena fauore uiro concedit, adoptat eundem, Omne suum uelud heredi delegat eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:1)
Succedens Pietas se totam donat et offert In munus, tantumque uiro committit ut ipse Credatur Pietas, tante pietatis alumpnus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:1)
Adnectens sua dona Fides in munere multo Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION