라틴어 문장 검색

Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장44)
Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장28)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
illos autem velut paupertate inopes oppressosque quadam naturae suae inopia minor, quam ipsi sunt, partium summa componit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:5)
Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:8)
Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent notas insigniti frontibus pellerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:10)
Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:3)
Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:4)
Lucifer ut tenebras pepulerit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 9:1)
Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:31)
Tamen atras pellere curas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, X 8:1)
Quem non externae pepulerunt fingere causae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 4:1)
Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:35)
Nequit oppressi luminis igne
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 9:1)
Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum.
(카이사르, 아프리카 전기 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION