라틴어 문장 검색

Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 7:1)
Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt, apprehendendae, circaque id quod ictum est, duobus locis deligandae, intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 36:1)
Si vero in carne vulnus est, hiatque, neque in unum orae facile , sutura quidem aliena est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 40:1)
sutura oras jungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 42:8)
eaque lata esse debet, ut semel injecta non vulnus tantum, sed paulum utrimque etiam oras ejus comprehendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 48:2)
si aeque ab utraque, transversa comprehendere oras debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 48:4)
Interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent post quae, quidquid medicamentorum ingeritur, parum proficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 72:3)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque ejus orae, et quidquid super eas livet aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 77:2)
autem ulcus appellatur, quod et magnum est, et habet oras duras, callosas, tumentes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 26:1)
In majore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:1)
si major est, lenticulae cremore uti, iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 3:3)
deinde orae vulsella prehendendae:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 16:6)
Tertium vitium est, ora venarum tamquam capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 30:1)
aut, si antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete, nec firma.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 2:2)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION