라틴어 문장 검색

iamque supinantur fessis lateque fatiscunt Penthei devexa iugi, cum pectore anhelo iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권115)
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 1:1)
et tamen et corpore et spiritu desciit a suo institutore.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:8)
sed querellae, ne tur quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 14:2)
cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 15:1)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 296:2)
unus rem ex composito orditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:3)
his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 200:1)
et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis armis Veientibus sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 341:2)
et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:1)
extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 164:1)
altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 226:1)
iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 243:1)
dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 449:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION