라틴어 문장 검색

Sub hoc enim ordinum singulorum auctores, infinita cupidine divitiarum arserunt, sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi Eusebius, . . . anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens, satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 13:1)
Et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:1)
Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes stetere cuneati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 20:1)
Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente, pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi stetissent immobiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 38:1)
Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, Ite dixerat socii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 41:1)
Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo, ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio - quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 49:1)
Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 62:1)
Est enim absonum et insipiens nunc cum gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 13:1)
quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:2)
Placuerat igitur post hunc rerum ordinem cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 16:1)
Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 2:1)
post duces varii, auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur, ex vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:4)
Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit, multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est, ibi cum suppellectili pretiosa, inveniri feminam pulchram cum filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere fama potentiaque circumspecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 1:1)
Has miserabiles turmas Galli milites contuentes, rationabili quidem sed intempestivo motu, conferendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus, primisque ordinibus minitantes, si deinceps prohiberent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 3:1)
Urgebantur enim rebelles, aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis, nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens, aut furori resistentes hostili, lateraque nudantes intecta, ordo fatalis absumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION