라틴어 문장 검색

Praeterea nec mutari iam pabula refert:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 13:2)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbem Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi Amplexus fossa, densas tollentia pinnas Cespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:48)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Non pecorum raptus faciles, non pabula mersi Ulla ferunt sulci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:50)
Non pabula tellus Pascendis submittit equis, non proserit ullam Flava Ceres segetem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:4)
Non desunt campi, non desunt pabula Magno, Castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:16)
Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae, Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis Ungula frondentem discussit cornea campum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:36)
et adtraxit nubes, non pabula flammis, Sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:2)
Non solum Haemonii, funesta ad pabula belli Bistonii venere lupi, tabemque cruentae Caedis odorati Pholoen liquere leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:66)
Omnis in Arctois populus quicumque pruinis Nascitur, indomitus bellis, et mortis amator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:21)
Et Scytale, sparsis etiam nunc sola pruinis Exuvias positura suas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:54)
Raucae chortis aves et ova matrum Et flavas medio vapore Chias Et fetum querulae rudem capellae Nec iam frigoribus pares olivas Et canum gelidis holus pruinis De nostro tibi missa rure credis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI1)
Nympharum pater amniumque, Rhene, Quicumque Odrysias bibunt pruinas, Sic semper liquidis fruaris undis, Nec te barbara contumeliosi Calcatum rota conterat bubulci;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, VII1)
Non urbana mea tantum Piplei+de gaudent Otia, nec vacuis auribus ista damus, Sed meus in Geticis ad Martia signa pruinis A rigido teritur centurione liber, Dicitur et nostros cantare Britannia versus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, III1)

SEARCH

MENU NAVIGATION