라틴어 문장 검색

Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti num id mentior?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:16)
illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:6)
— Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:13)
An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:26)
Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini."
(카이사르, 내란기, 2권 32:32)
His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장3)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
seu prima Semiramis astu Assyriis mentita virum, ne vocis acutae mollities levesve genae se prodere possent, hos sibi coniunxit similes;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:208)
huic sese vultu simulatae coniugis offert mentitoque ferox incedit barbara gressu, carbaseos induta sinus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:115)
Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:288)
protinus, umbrosa vestit qua litus oliva Larius et dulci mentitur Nerea fluctu, parva puppe lacum praetervolat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:114)
mentitae cornua saetae summa fronte rigent.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice4)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)
transfluxere dies et, dum scripsisse priorem paenitet, aeternas itur in usque moras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum5)
percurrit proprium mentitus Signifer annum, et simulata novo Cynthia mense redit, iamque suum volvens audax industria mundum gaudet et humana sidera mente regit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis6)

SEARCH

MENU NAVIGATION