라틴어 문장 검색

mihi quidem eae verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:6)
effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
ut pudet victos!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:6)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:1)
Non pudet igitur physicum id est speculatorem venatoremque naturae ab animis consuetudine inbutis petere testimonium veritatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:1)
" Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi intellegeretis qui ista defenditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:2)
tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non paenitebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:2)
atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit, iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 45:3)
et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 40:3)
quem vero non pudet, - id quod in plerisque video - hunc ego non reprehensione solum, sed etiam poena dignum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 121:1)
nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:2)
nam aut aliquid adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non didicisse minus paeniteat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:5)
cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION