라틴어 문장 검색

incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장2)
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장8)
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장2)
neque enim aliud umidum gignendis aquis occurrit quam Pomptinae paludes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장3)
ruderi accipiendo Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장4)
septimum os paludibus hauritur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 3:2)
Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 1:1)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
mox vehiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:1)
servi ministrant, quos statim idem lacus haurit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:2)
quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 4:1)
bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera et contumelias conteruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION