라틴어 문장 검색

Quanto hoc pulchrius quod anima ornata virtutum floribus hortus sit, vel in se paradisum habeat germinantem (Ibid.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:14)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
De paradiso in superioribus pro captu nostro, ut potuimus, quod Dominus infudit, sensus invenit, digessimus, in quibus Adam atque Evae lapsus est comprehensus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:1)
Denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est voluptatis, ut operaretur terram.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:10)
In horto, hoc est, in paradiso est convivium Ecclesiae, ubi erat prius Adam, quam peccatum committeret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:18)
Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:4)
Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:11)
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:8)
meritoque in principio libri hujus qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:4)
quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam fuisse dixit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:2)
Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:4)
Nam quomodo non evacuaretur mare ventorum vi, cui cessisset toto diffusum orbe diluvium usque ad Herculis, ut aiunt, columnas, et mare Magnum tectis montium excelsorum verticibus exaestuans?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:6)
quia et de illo scriptum est quod de paradiso ejectus coeperit operari terram (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:4)
Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:4)
eo quod Deus justorum est, hoc est, Deus montium, non vallium, qui gratiam habeant virtutis excelsae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION