라틴어 문장 검색

et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장23)
Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore T. et ab littera S ducatur linea parallelos axoni ad extremum hemicyclium, ubi erit littera V;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장24)
et ab T ad sinistrum hemicyclium item parallelos linea ducatur ad litteram X. haec autem paralleloe lineae vocitantur locothomus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장25)
namque traicitur per latera parietum axis habens extra navem prominentia capita, in quae includuntur rotae diametro pedum quaternum, extantes habentes circa frontes adfixas pinnas aquam tangentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장14)
Interiorum regularum latitudo foraminis , crassitudo chelonii replum, quod est operimentum, securiculae includitur K. scaporum climacidos latitudo , crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K. Anteridon longitudo foraminum eius, latitudo in imo foraminis , in summo crassitudo . basis, quae appellatur ἐσχάρα, longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장36)
sive ut quadratum diametri Globi ad quadratum diametri cavitatis canalis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 56:17)
Dentur tangens HB, punctum contactus B, & alia tria puncta C, D, P. Junge BC, & agendo PS parallelam BH, & PQ parallelam BC, comple parallelogrammum BSPQ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 50:2)
erit densitas Lunae ad densitatem Solis ut 6-1/3 ad 1 directè & cubus diametri Solis ad cubum diametri Lunae inversè, id est (cum diametri mediocres apparentes Solis & Lunae sint 31'. 27".
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 48:3)
In hac figura tangentes illae duae evadent parallelae, & tangens tertia fiet parallela rectae per puncta duo transeunti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 73:3)
si distantiae sunt proportionales diametris Sphaerarum, vires erunt ut diametri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 23:5)
Et quoniam ML parallela est ipsi ST, si ml parallela sit ipsi ML, erit ml in plano Eclipticae, & contra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 51:4)
ideoque densitates fere sunt ut radices diametrorum apparentium applicatae ad diametros veras, hoc est reciproce ut distantiae Planetarum à Sole ductae in radices diametrorum apparentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:6)
Sunto hi, kl tangentes duae parallelae, ik tangens tertia, & hl recta huic parallela transiens per puncta illa a, b, per quae Conica sectio in hac figura nova transire debet, & parallelogrammum hikl complens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 73:4)
Sed particulae sunt ut Sphaerae, hoc est in ratione triplicata diametrorum, & distantiae sunt ut diametri, & ratio prior directe una cum ratione posteriore bis inverse est ratio diametri ad diametrum. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 11:3)
ideoque (cum distantiae particularum systematis unius sint ad distantias correspondentes particularum alterius, ut diameter particulae vel partis in systemate priore ad diametrum particulae vel partis correspondentis in altero, & quantitates materiae sint ut densitates partium & cubi diametrorum) resistentiae sunt ad invicem ut quadrata velocitatum & quadrata diametrorum & densitates partium Systematum. Q. E. D. Posterioris generis resistentiae sunt ut reflexionum correspondentium numeri & vires conjunctim.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION