라틴어 문장 검색

Quoniam multi sunt, qui in adversitatibus et tribulationibus taliter affliguntur et deprimuntur, quod, cum in se propter animi perturbationem nec consilium nec consolationem habeant neque ab aliis expectent, ita contristantur, ut de malo in pejus cadant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 1:1)
Penam vero debemus substinere, hoc est corpora nostra affligere vigiliis et ieiuniis et aliis operibus bonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 16:1)
"Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 17:5)
Et si forte pauperes aliquid abstulerunt nobis, propter illorum paupertatem, debemus illis parcere, ad exemplum Domini, dequo dicit Propheta:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:13)
"Parcet pauperi, et inopi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:14)
Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:15)
Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)
pepercit, ut reservaremur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:10)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:1)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:1)
Latius iam disseminata licentia, onerosus bonis omnibus Caesar, nullum post haec adhibens modum, orientis latera cuncta vexabat, nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 1:1)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION