라틴어 문장 검색

I, 23, 24) eum qui evaserit ex hoc corpore, si meruerit tamen, cum Christo futurum, quid sit mors, quid etiam vita consideremus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:2)
Beata et illa mens quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:1)
Sed quos iste posthabuit, hos vir cognomento exercitationis praeditus quaesivit mereri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:8)
Hanc itaque misericordiam nos fide, studio, operibusque mereamur, quibus disciplinis invenit Israel gratiam Dei, et per ipsam omnia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:5)
Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:15)
Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:12)
qui meruerit et de illa evadere, et isti ad seminarium propagari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:9)
pepercit, ut reservaremur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:10)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Denique Zachaeus ideo veniam meruit, quia non solum restituturum se, sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus quoque medietatem sui patrimonii donaturum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:12)
Et ideo improbum habere meruit filium, quia improbus fuerat patri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:12)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION