라틴어 문장 검색

Hanc suasoriam sic diuisit FVSCVS ut diceret, etiamsi aliter nauigare non possent, non esse faciendum, et sic tractauit ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus inpenderetur quam peteretur:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:3)
uindicari adulterium, committi parricidium.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:5)
ut Cicero periret tot parricidia facta sunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 7:5)
non mille balant lanigeri greges, nec vacca dulci mugit adultero, unique siquando canenti mutus ager domino reclamat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum5)
tibi quamquam et origo niteret et felix species multumque optanda maritis, ex te maior honos, unum novisse cubile, unum secretis agitare sub ossibus ignem, illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem Dulichiive proci nec qui fraternus adulter casta Mycenaeo conubia polluit auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam27)
nondum radiis monstratus adulter foeda catenato luerat conubia lecto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권22)
Et tamen multum homicidio parricidium differt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:1)
Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:7)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)
iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 474:2)
quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenae, debere ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 511:1)
revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 527:1)
funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 156:1)
revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:2)
haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 362:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION