라틴어 문장 검색

Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:1)
" Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:18)
Huc dirige gressum, huc periture veni, capias ut digna Camillae praemia.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:10)
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:1)
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:11)
Simul alta iubet discedere late flumina, qua iuvenis gressus inferret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:8)
hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:1)
nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper dolorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 106:3)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
O clarum trahens a stirpe nomen regia, facilis mea parumper aure verba patienti excipe.
(세네카, Hercules Furens 5:18)
prohibetur undis', meque complexus ferens gressum citabat:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:26)
ipsa in penates regios gressus feram precibusque Amoris horridi matrem colam.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:18)
Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
(세네카, Hercules Oetaeus 11:4)
* * tumensque tacita * quassat caput * * * [natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION