라틴어 문장 검색

scrotum albidius est si ducitur,aut nihil, aut parvulum intenditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:6)
si parvulum est quod nocet, modice, ut tertia pars integra, ad sustinendum testiculum, infra relinquatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:3)
Ac si cui parvulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 1:2)
Nam quod parvulum est, super inguen in uterum vel digito vel averso specillo repellendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 2:3)
quod in parvulo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:2)
Siquidem in his, ubi parvulus calculus est, scalpellus supervacuus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:3)
Juxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 7:1)
si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam χοινιχίδα Graeci vocant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 1:2)
ne parvulae rimae fallant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:8)
Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 33:8)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)
hoc profuit aetas in gremio consumpta tuo lectusque iugalis et ducti totiens inter praesaepia somni?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:45)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION