라틴어 문장 검색

Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:2)
Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:1)
Post pascha Domini Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus, Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:5)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:1)
Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:10)
Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:5)
Inde regressus rediit ad Regenesburg et nativitatem Domini ac pascha ibidem celebravit vita prospera.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 10:3)
Ex eo tempore multa mala increverunt a gentilibus super aecclesiam catholicam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 45:3)
Quibus iterum ipse papa in sinodo episcopali, si ita peregissent, ab omni aecclesia catholica excommunicandos esse indixit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:5)
Et Ludewicus rex orientalis aestivo tempore conventum populi sortis suae habuit ad Franconoford, ibique interfuit Arsenius, auricularius Nicolai papae, ab eo cum epistolis directus ob statum catholicae fidei et defensionem Christianae religionis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:6)
Adhuc visitante Domino plebem suam et circa solis occasum pro denario diurno ociosos vocante operarios ad vineam excolendam, gens Bulgarum, hactenus idola vana colentium, ad fidem catholicam conversa est, mittente eis summo tonanti signa et prodigia fieri in medio plebis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:2)
Audite enim haec omnes catholicae fidei cultores, dicentes:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:12)
Mauri quoque Beneventaniam consederant plurimis iam annis, quos Ludewicus rex Italiae expellere nequibat, et undique ecclesia catholica infestatione gentilium circumcincta, anxiali spiritu gemens ac sentiens tempora Antichristi appropiare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 91:3)
Necnon et eodem anno Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, post Pascha filiam suam Burgredo Merciorum regi in villa regia, quae dicitur Cippanhamme, nuptiis regaliter factis, ad reginam dedit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION