라틴어 문장 검색

In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si levior altera parte est, ut ea antecedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장50)
paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장52)
Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장67)
ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장41)
quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장93)
— Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장4)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장32)
quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장60)
si latius patet, tria;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장66)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장17)
Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 28:1)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 30:3)
Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 5:2)
Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:3)
Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION