라틴어 문장 검색

'in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장129)
an commotae crimine mentisabsolves hominem et sceleris damnabis eundemex more inponens cognata vocabula rebus?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장198)
absentis ranae pullis vituli pede pressisunus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens belua cognatos eliserit:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장219)
o quando faba Pythagorae cognata simulqueuncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장46)
Quid facis in paterna domo, delicate miles?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:6)
Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:29)
Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:15)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
Praecepta sunt rhetorum, ut maiores eius, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut medioeres ipse ornasse videatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:1)
Gracchorum 1 eloquentiae multum ab infantia sermo matris scribitur contulisse, Hortensii 2 oratio in paterno sinu coaluit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:18)
O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:14)
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:1)
Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula - absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia - obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:2)
Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:5)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)

SEARCH

MENU NAVIGATION