라틴어 문장 검색

Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 242:1)
quod ubi animadvertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 36:1)
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum quidnam de seditione statueretur scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 464:1)
quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exsulis fortunae conveniens est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 461:2)
eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 494:1)
dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 475:1)
eorum paucitate contempta Galli universi ex castris eruperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:1)
etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac vigiliae conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 282:1)
et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 228:1)
quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 350:1)
dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 7:3)
ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens pollicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 164:2)
quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 372:1)
deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 580:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION