라틴어 문장 검색

nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, et cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 472:2)
itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montes laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 506:1)
in dextro cornu - id erat flumini propius - Romanos equites locant, deinde pedites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 549:2)
laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 550:1)
media acies peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 555:2)
quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia equites et tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 595:1)
iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 618:1)
eo-tempore quo haec Canusii agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 645:1)
pedites vobis imperemus, tamquam equites habeamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 52:2)
dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 207:1)
equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 368:3)
sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 627:1)
quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 99:1)
sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 614:2)
et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 619:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION