라틴어 문장 검색

omnia quae nunc si primum mortalibus essent ex improviso si sint obiecta repente, quid magis his rebus poterat mirabile dici, aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:16)
Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu, confluere ex ipso possunt elementa vaporis et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:6)
aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 2:3)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen, Viginti lectis equitum comitatus, et urbi Inprovisus adest:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 11:2)
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
Nec solum vulgus inani Perculsum terrore pavet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:51)
gelidusque in viscera sanguis Perculsa pietate coit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:5)
procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 855)
perculsus ad utrumque pertinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5132)
inprovisus bene, quia maiora nobis et pulchriora solent videri, non paulatim aliqua, sed subito stupenda conspicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5951)
obstipvit animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6131)
inprovisi aderunt sicut et factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1821)

SEARCH

MENU NAVIGATION