라틴어 문장 검색

igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 336:1)
inde omnibus perculsis pavore in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 481:2)
anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 570:2)
nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:3)
primo Aricinos res necopinata perculerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 155:2)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
vexabantur incursionibus Aequorum Latini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:4)
rursus cum Fabiis erat Veienti populo sine ullo maioris belli apparatu certamen, nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate victoriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 555:1)
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 702:1)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)
Aequi a Q. Fabio - is eo cum exercitu venerat - pacem petiere, inritamque ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION