라틴어 문장 검색

Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:2)
Atque ad hoc fiat experimentum, utrum flamma non urat acrius versus latera quam in medio flammae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:4)
sed quia motus ejusmodi est lentus admodum et per particulas valde exiles, non percipitur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 246:4)
videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:5)
Est itaque instantia foederis experimentum illud satis vulgatum, cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvae etiam mense integro citius quam foras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:7)
Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
Tentandum etiam foret experimentum immissionis radiorum solis per foramen super flammam aliquam subfuscam et caeruleam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:6)
sed alter motus proculdubio verus est, ut ex infinitis constat experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:11)
Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 365:2)
vel ut percipiat non visa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:6)
Quae nobis ob hoc maxime suspectae sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura investigatu aeque digna eadem ratione inventa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:12)
ejus nempe gradus, ut a sensu non percipiantur ob debilitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:2)
Calor enim et frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:4)
Neque rursus illa expansio et contractio aeris percipitur ad visum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION