라틴어 문장 검색

Demittit caput in terram nec lubrica sensus Venatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:7)
Cur corpus, terram, sensum, lacrimabile, mortem Par numerus signet peioraque fata loquatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:24)
Hoc igitur cultu uirgo preculta laboris Pondera non fugiens, ne pondere pondus honoris Effugiat, dum uitat honus ne utiet honorem, Robur uirgineum cumulo uirtutis et arte Transgrediens, superat uir sensu, femina sexu:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:29)
Non omnis delirus erit cui sensus Vlixis Defficit, aut mutus quem nescit musa Maronis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:5)
Aeris occultos aditus, secreta, latebras Altius inquirit Fronesis sensuque profundo Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:1)
Nec mirum si cedit ad hec Prudencia, que sic Excedunt matris Nature iura, quod eius Exuperant cursus, ad que mens defficit, heret Intellectus, hebet racio, sapiencia nutat, Tullius ipse silet, mutescit musa Maronis, Languet Aristotiles, Ptholomei sensus obumbrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:20)
Cur istos ditat sapiencia, nubilat illos Sensus inops, animus pauper, mendica uoluntas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:12)
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te Quod superest Natura bonum munusque quod ipse Solus habes, animamque petit que sola superni Postulat artificis sensum limamque requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:10)
Forma Ioseph, sensus Ytide, potencia justi Iob, zelus Finees Moysique modestia, Iacob Simplicitas Abraheque fides pietasque Thobie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:8)
Sic etate uiret iuuenis, quod mente senescit, Etatem superat sensus, primordia floris Anticipat fructus et riuum preuenit amnis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:16)
Totum componit hominem, contemperat actus Verbaque metitur, libratque silencia, gestus Ponderat, appendit habitus sensusque refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:2)
uel ne dulcore saporis Desipiens, gustus mentem nimium sapiendo Decipiat, sensum gustus contemperat, usum Tactus componit, ne deuius erret et intus Mentem sollicitet, Veneris preludia querens Exterius nostreque ferens uexilla Dyones.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:12)
Vel si forte fluat sermo sub flumine uerbi, Fulminet ulterius sentencia, copia fructus Excuset folii siluam, paleasque uagantes Vbertas grani redimat sensusque loquelam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:4)
inquit, "Gens euo, sensu, cautela, uiribus, armis Pollens unius iuuenis subcumbet inhermi Milicie nostraque feret de gente triumphum Iste puer?"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:4)
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum, Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION