라틴어 문장 검색

nam λατρεύειν dicunt obsequi et servire mercede, unde latrones vocantur conducti milites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 76)
unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam venatores operas suas locare consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 78)
ergo ex eadem similitudine 'latronem' hic venatorem accipiendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 710)
sane 'latronem' venatorem quis ante hunc?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 711)
Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 712)
75). idem in Bacchidibus exsecutus est, militem latronem dicens, suam qui auro vitam venditat (Bac.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 715)
iduum Maiarum die in senatu Caesarem Augustus eius filius contra percussores patris et Antonium civilia bella movisset, victoria po- titus Cremonensium agros, qui contra eum senserant, militibus suis dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 127)
suis enim percussoribus nocen- tissimus fuerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 653)
ut "iugulent homines vigilant de nocte latrones":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2874)
'lea' namque usurpatum est, quia in 'o' exeuntia masculina feminina ex se non faciunt, ut 'fullo' 'latro' 'leo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2454)
Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 33:2)
quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)
Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:6)
quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:3)
Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et multo maiores Viriathus Lusitanus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION