라틴어 문장 검색

sed non hinc videare forte turpis, quod te machina crebra perforavit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium18)
tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:2)
illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat pectore consilia et sollers pietate magistra longaevum Chirona petit, domus ardua montem perforat et longo suspendit Pelion arcu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권43)
multus ubique dies, radiis ubi culmina totis perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci28)
Iam gelidam Phoeben et caligantia primus hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro Oceanus lateque novo Titane reclusum aequor anhelantum radiis subsidit equorum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권223)
tamen ora Thoantis, pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torvi perforat Hippotadae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권316)
ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:1)
Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 531:1)
in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum tranavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:1)
subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 17:1)
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:2)
alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 58:1)
Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장7)
ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장13)
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION