라틴어 문장 검색

non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
heu nimium segnes, cauta qui mente notatis, si revolant mergi, graditur si litore cornix.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:327)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
nec vobis fortis monitor, mihi cautior uni:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:108)
additur armis calliditas parcusque sui tumor iraque numquam prodiga telorum, caute contenta minari nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice17)
ast illi duplices in nodum colligit ulnas cautior in sexu debiliore labor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam10)
versiculos, fateor, non cauta voce notavi, heu miser!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem3)
novitas audere priori suadebat cautumque dabant exempla sequentem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:35)
te propter et Alpes invadi faciles cauto nec profuit hosti munitis haesisse locis:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:32)
sermonum gratia mecum, mecum somnus erat cautique per atria ludi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:124)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)
sic docuit regnare socer, sic cauta iuventae frena dedit, teneros sic moribus induit annos verior Augusti genitor, fiducia belli, pacis consilium:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:67)
non cauta latent, non mole resistunt fortia, non volucri fugiunt pernicia cursu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:160)
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulneremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION