라틴어 문장 검색

Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.7)
non enim iudicio domini sed scelere perimuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:3)
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:1)
Utrumne sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim una quaeque tantundem quantum altera valebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:3)
Quid, quod prima sententia comprobata ceterae perimuntur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 22:1)
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum et quaerit posito pignore, vincat uter, saucius ingemuit telumque volatile sensit, et pars spectati muneris ipse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:106)
hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis, cepit et in regem sustulit arma Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 89)
ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo, diceris erratis ingemuisse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 328)
nec se, quin horrens auderent tangere saetis vellus, Achilleae continuere manus, dumque senex tractat squalentia tela venenis, excidit et laevo fixa sagitta pede est, ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum, et gemit Alcides Haemoniusque puer, ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas temperat et vana volnera mulcet ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권244)
simili pinus quem morte peremit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:10)
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et, facto nondum vulgata recenti, foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Iove concipit iras, conciliumque vocat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 22:1)
utque deam vidit formaque armisque decoram, ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:7)
"Quid, Agenore nate, peremptum serpentem spectas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 11:3)
Ingemuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:9)
Ingemuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION