라틴어 문장 검색

nec alia ex causa principiorum libri circumferuntur, quam quia existimatur pars aliqua etiam sine ceteris esse perfecta.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 12:1)
Unde evenit ut, quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus ceteris dicere velit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:1)
Superest tamen λιτούργιον non leve, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui permixtus causae graviter vehementerque vexatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:2)
mox ne gratia singulorum collata atque permixta pro singulis quoque vires omnium acciperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:3)
Inde etiam meum meritum ut vera ita supra meritum praedicatione circumfert.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 1:2)
cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla circumfert.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:22)
tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 8:2)
Nam cum vir gravissimus doctissimus disertissimus, super haec occupatissimus, maximae provinciae praefuturus, tanti putes scripta nostra circumferre tecum, quanto opere mihi providendum est, ne te haec pars sarcinarum tamquam supervacua offendat!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 2:1)
Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae modestia quies securitas eius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:5)
Inde quae solet flumina accipere et permixta devehere, velut obvius retro cogit, atque ita alienis aquis operit agros, quos ipse non tangit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:2)
quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:2)
circumfer oculos et occurrent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 1:4)
In primis enim, sicut scribis, verendum est, ne, si permisceantur servis publicis milites, mutua inter se fiducia neglegentiores sint;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 2:2)
Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1720)
Et genibus pronis supplex similisque roganti circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION