라틴어 문장 검색

nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:5)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
quas sancta relicto Hortensi moerens irrupit Marcia busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:2)
Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso, Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros, Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis Bella gerat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:1)
Iussus sedes laxare verendas Antistes, pavidamque deis immittere vatem, Castalios circum latices nemorumque recessus Phemonoen errore vagam curisque vacantem Corripuit, cogitque fores irrumpere templi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:25)
tandemque potitus Pectore Cirrhaeo, non umquam plenior artus Phoebados irrupit Paean:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:41)
Medias perrumpe procellas, Tutela secure mea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:80)
tunc aethera tendit, Extremique fragor convexa irrupit Olympi, Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:11)
Quis cruor emissis perruperit aera venis, Inque hostis cadat arma sui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:40)
Semper cum mihi diceretur esse Secreto mea Polla cum cinaedo, Inrupi, Lupe.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XL1)
muris enim portisque deiectis, qui apud Troiam hoc machinamento perrupti sunt, necesse erat domos inspici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 472)
ideo non aperit, sed 'perrumpit'. bipenni ecce nomen, quod reservavit antiquitatem, quia veteres 'pennas' dicebant, non 'pinnas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4792)
undique conveniunt non dicit qui conveniunt, sed illi sine dubio, quibus Mars iniecit audaciam, inventa oportunitate inruperunt castra Troiana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7171)

SEARCH

MENU NAVIGATION