라틴어 문장 검색

Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:2)
nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:2)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:1)
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:3)
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:1)
Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 7:6)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Perrumpet omne servitium contemptor levium deorum, qui vultus Acherontis atri, qui Styga tristem non tristis videt audetque vitae ponere finem.
(세네카, 아가멤논 11:6)
mutus in periculo patris naturalia uocis inpedimenta perrupit, qui plus quam quinquennio tacuerat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 13:2)
itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:2)
sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detes- tamur perniciosos malorum munerum auctores.
(세네카, 행복론, Liber II 55:4)
Quare subsidere apud te munus meum non vis ?
(세네카, 행복론, Liber VI 200:4)
ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.
(세네카, 행복론, Liber VII 115:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION