라틴어 문장 검색

colloquio diem locum tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum pertimesceret;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장5)
Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:1)
Nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:8)
Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:3)
Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:2)
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:3)
sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:2)
Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim consecuti sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 51:2)
Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:2)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Navigant quidam et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotum- que.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:1)
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:1)
effugit tenui vulnere saucius et mortis dominus pertimuit mori.
(세네카, Hercules Furens 8:22)
Iuvenca ferro semet imposito induit et vulnere uno cecidit, at taurus duos perpessus ictus huc et huc dubius ruit animamque fessus vix reluctantem exprimit.
(세네카, 오이디푸스 5:11)
qui tot labores totque perpessus mala
(세네카, Phoenissae 474:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION