라틴어 문장 검색

comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenii, quam cuius simulationem induerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 573:2)
ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:2)
simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 496:1)
Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 319:1)
non in retinendis modo publicis agris quos vi teneret pertinacem nobilitatem esse, sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 564:1)
tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 627:1)
tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 312:1)
sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 510:1)
cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 578:1)
Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 177:1)
minus pertinaces viros habebat altera acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 372:1)
Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque suo Locros traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 562:2)
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 201:1)
ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 296:1)
dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION