라틴어 문장 검색

Lucanum propriae causae accendebant, quod famam carminum eius premebat Nero prohibueratque ostentare, vanus adsimulatione:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장5)
fomenta vulneribus nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장8)
cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장12)
ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:2)
infensa Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda rumoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장14)
levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tumens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장8)
et Caecina pudore coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장8)
Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장8)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
obruebatur animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장2)
quippe ipsorum tela per tenebras vana:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장3)
en ego praefectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel saepta ferro fameque premimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장7)
cum glisceret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi pertinacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장6)
fatali nunc igne signum caelestis irae datum et possessionem rerum humanarum Transalpinis gentibus portendi superstitione vana Druidae canebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장7)
Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, excessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION