라틴어 문장 검색

Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장165)
Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:3)
His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 6:3)
Et quartanae quidem simpliciores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:6)
uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:3)
Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:2)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:4)
thorax leui manu pertractandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:5)
Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 3:2)
Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:1)
Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:2)
aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:7)
- Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:4)
simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:3)
cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION