라틴어 문장 검색

Tali invidia carnifice confuso clam domi mulier fodiatur et, ne forte creber ad ecclesiam medici commeatus suspicionis panderet viam, eum quibusdam virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 14:1)
Bonosus, inquam, - quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est - trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:7)
"Cerne manus, Iudaee, quas fixeras cerne latus, Romane, quod foderas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:13)
"beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:24)
Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:25)
petra autem est Christus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:26)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
"Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:9)
"servus erit minus ille miser qui foderit agrum, quam dominum;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX18)
Illi alterum sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 14:1)
Hos iam pridem Marcius consul incensa urbe Delminio quasi detruncaverat, postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multaverat - hic secundus orator - sed Augustus perdomandos Vibio mandat, qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 2:1)
Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:5)
Nec solum rastris durisque ligonibus arva, Sed gladiis fodere suis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:23)
Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro, Desperasse putent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:59)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION