라틴어 문장 검색

non bella norant, non tubae fremitus truces, non arma gentes, cingere assuerant suas muris nec urbes:
(세네카, 옥타비아 6:7)
sed ecce, gressu fertur attonito Nero trucique vultu, quid ferat mente horreo.
(세네카, 옥타비아 6:19)
interitu caret, cum procreetur semper humanum genus Amore grato, qui truces mulcet feras.
(세네카, 옥타비아 9:8)
Si vera loquax fama Tonantis furta et gratos narrat amores (quem modo Ledae pressisse sinum tectum plumis pennisque ferunt, modo per fluctus raptam Europen taurum tergo portasse trucem), quae regit et nunc deseret astra, petet amplexus, Poppaea, tuos, quos et Ledae praeferre potest et tibi, quondam cui miranti fulvo, Danae, fluxit in auro.
(세네카, 옥타비아 11:27)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)
quid istud est quod esse prolatum volunt iterumque nolunt et truces iras tegunt?
(세네카, 오이디푸스 5:5)
arma detraxit trucibus puellis:
(세네카, 오이디푸스 6:42)
vultus furore torvus atque oculi truces, gemitus et altum murmur, et gelidus fluit sudor per artus, spumat et volvit minas ac mersus alte magnus exundat dolor.
(세네카, 오이디푸스 12:2)
gemuit et dirum fremens manus in ora torsit, at contra truces oculi steterunt et suam intenti manum ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.
(세네카, 오이디푸스 12:31)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
tacitum diu crimen biformi partus exhibuit nota scelusque matris arguit vultu truci ambiguus infans - ille te venter tulit.
(세네카, 파이드라 9:47)
remittet artus, haeret in vultu trucis
(세네카, Thyestes 649:1)
conversa ad ictum stat truci vultu ferox.
(세네카, Troades 1184:1)
Pyrrhum paternus, spiritus quondam trucis
(세네카, Troades 265:1)
trucis Alcidae flexit Priamus.
(세네카, Troades 742:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION