라틴어 문장 검색

Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장1)
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장3)
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장8)
Paulatim ergo debebit omissis his legibus transire, ut arbitrio suo vivat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장9)
Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:4)
Paulatim ergo debebit omissis his legibus eo transire, ut arbitrio suo uiuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:4)
Liberaliter agere se credunt, qui, quum cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 2:4)
Paulatim ergo debebit, omissis his legibus, eo transire, ut arbitrio suo vivat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 2:4)
quid dividis ergo pignora?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:21)
dignus cui leges, dignus cui pignora tanti principis et rerum commendarentur habenae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:196)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:50)
quae pignora tantis succedent opibus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:130)
militia eunuchi numquam progressa cubili, non vita spondente fidem, sed inertia tutum mentis pignus erat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:254)

SEARCH

MENU NAVIGATION